monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 249

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 249
Martianus et Valentinianus annis VII. Gens Anglorum, sive Saxonum, Brittaniam tribus longis navibus advehitur, quibus dum iter prosperatum domi fama referret, mittitur exercitus fortior qui, iunctus prioribus, primo hostes a quibus petebatur, abegit; deinde, in socios arma vertens, totam prope insulam ab Orientali eius plaga usque ad Occidentalem igni vel ense subegit, conficta occasione quod pro se militantibus Britones minus sufficienter stipendia darent.